Tomás luis de Victoria

tomasluisdevictoria.org

1576

RISM V1427

Thomae Ludovici
de Victoria Abulensis
Collegii Germanici in Urbe
Roma Musicae Moderatoris.
Liber Primus.
Qui Missas, Psalmos, Magnificat,
ad Virginem Dei Matrem Salutationes,
aliaque Complectitur.

Venetiis apud Angelum Gardanum.
Anno Domini MDLXXVI

Digital photographs of the copy held at the Archivo Capitular de Tudela. We use the digital version from Biblioteca de l'Orfeó Català (BOC) to complete the missing pages (used with permission).

We denote with red color the incomplete pages, and whith purple color those in which only the text is incomplete.

We denote in bold text the works first published in this edition.

Important notice: It is forbidden to reproduduce these photographs without the consent of the corresponding archive or library.

Front cover
  • Other copy: 1a (BOC: 1a)
Dedication
  • 2a (BOC: 2a)
Missas
Missa Ave Maris Stella
1. Kyrie
  • Kyrie
  • Christe
  • Kyrie ...
2. Gloria
  • ... Et in terra
  • Qui tollis
3. Credo
  • Patrem
  • Et incarnatus
  • Et resurrexit (cat)
  • Et in Spiritum ...
4. Sanctus
  • ... Sanctus
  • Osanna ...
5. Benedictus
  • ... Benedictus (atb)
  • Osanna ...
6. Agnus Dei
  • ... Agnus Dei
  • Agnus Dei (cattb)
Missa Simile est Regnum Cælorum
1. Kyrie
  • Kyrie
  • Christe
  • Kyrie
2. Gloria
  • Et in terra
  • Qui tollis
3. Credo
  • Patrem
  • [Et incarnatus]
  • Et in Spiritum
4. Sanctus
  • Sanctus
  • Osanna
5. Benedictus
  • Benedictus (atb)
  • Osanna
6. Agnus Dei
  • Agnus Dei
  • Agnus Dei (catb-catb) canon
Missa de Beata Maria
1. Kyrie
  • Kyrie
  • Christe
  • Kyrie ...
2. Gloria
  • ... Et in terra
  • Domine Deus (catt)
  • Qui tollis
3. Credo
  • Patrem
  • Et incarnatus
  • Et ascendit (catb)
  • Et in Spiritum
4. Sanctus
  • Sanctus
  • Osanna ...
5. Benedictus
  • ... Benedictus (catt)
  • Osanna canon
6. Agnus Dei
  • Agnus Dei
  • Agnus Dei (ccaattb) canon
Missa Gaudeamus
1. Kyrie
  • Kyrie
  • Christe (ccat)
  • Kyrie
2. Gloria
  • Et in terra
  • Domine Deus (atb)
  • Qui tollis
3. Credo
  • Patrem
  • Et incarnatus
  • Crucifixus (ccaa)
  • Et in Spiritum
4. Sanctus
  • Sanctus
  • Pleni sunt (aatb) ...
5. Benedictus
  • ... Benedictus (ccaa)
  • Osanna
6. Agnus Dei
  • Agnus Dei
  • Agnus Dei (ccaattb) canon
Missa Dum Complerentur
1. Kyrie
  • Kyrie
  • Christe (caat)
  • Kyrie
2. Gloria
  • Et in terra
  • Domine Deus (attb)
  • Qui tollis
3. Credo
  • Patrem
  • Et incarnatus
  • Crucifixus (cat)
  • Et in Spiritum
4. Sanctus
  • Sanctus
  • Pleni sunt (aatb) ...
5. Benedictus
  • ... Benedictus (ccat)
  • Osanna
6. Agnus Dei
  • Agnus Dei
  • Agnus Dei (ccaattb)
Hymn
Ave maris stella (versos pares)
  • Sumens illud
  • Monstra te (cat)
  • Vitam præsta
Magnificats
Magnificat primi toni (versos impares)
  • Anima mea
  • Quia respexit
  • Et misericordia (ccat)
  • Deposuit (attb)
  • Suscepit
  • Gloria
Magnificat primi toni (versos pares)
  • Et exultavit
  • Quia fecit
  • Fecit potentiam

  • Esurientes
  • Sicut locutus (caatb)
  • Sicut erat (caattb) canon
Magnificat quarti toni (versos impares)
  • Anima mea
  • Quia respexit
  • Et misericordia (caat)
  • Deposuit
  • Suscepit
  • Gloria
Magnificat quarti toni (versos pares)
  • Et exultavit
  • Quia fecit
  • Fecit potentiam
  • Esurientes
  • Sicut locutus (atb)
  • Sicut erat (caatb)
Magnificat octavi toni (versos impares)
  • Anima mea
  • Quia respexit
  • Et misericordia (ccaa)

  • Deposuit (attb)
  • Suscepit
  • Gloria (ccaatb)
Magnificat octavi toni (versos pares)
  • Et exultavit
  • Quia fecit
  • Fecit potentiam

  • Esurientes (cat)
  • Sicut locutus
  • Sicut erat (ccattb) canon
Marian Antiphons
Alma redemptoris mater á5 in Adventu Domini
  • Alma redemptoris
  • Tu quæ genuisti
Ave Regina Cælorum à5 a Purificatione usque ad Completorium Sabbathi Sancti
  • Ave regina
  • Gaude gloriosa
Regina Cæli à5 a Completorio Sabbathi Sancti, usque ad Completorium Sabbathi post Pentecostem
  • Regina cæli
  • Resurrexit
Salve Regina à5 a Completorio Sabbathi post Pentecostem usque ad Adventum
  • Vita dulcedo
  • Ad te suspiramus
  • Et Iesum (catb)
  • O pia
Salve Regina à6
  • Salve regina
  • Ad te suspiramus
  • Et Iesum (ccaa)
  • O clemens
Six-parts Motets
Vidi speciosam [solo primera parte] in Assumptione Beate Marie
Ardens est cor meum tempore Resurrectionis Domini
Nigra sum sed formosa de Beata Virgine
O sacrum convivium à6 in Elevatione Corporis Christi
O Domine Iesu Christe in Elevatione Corporis Christi
Eight-parts Psalm
Nisi Dominus / Beatus vir psalm 126
  • Nisi
  • Vanum est (cca)
  • Cum dederit (catb)
  • Sicut saggite (ccab)
  • Beatus vir
  • [Gloria]
Eight-parts Motet
Ave Maria à8 de Beata Virgine
Eight-parts Marian Antiphons
Salve Regina à8
  • Regina (ccat)
  • Vita (catb)
  • Ad te clamamus (ccat)
  • Ad te suspiramus (catb)

  • Eia ergo
  • Et Iesum (ccat)
  • O clemens
Regina Cæli à8 a Completorio Sabbati Sancti usque ad Completorium Sabbati post Pentecostem
  • Regina cæli
  • Resurrexit
  • [Ora pro nobis]
Eight-parts Psalm
Super flumina Babilonis psalm 136
  • Super flumina
  • Quia illic (catb)
  • Et qui (attb)
  • Quomodo
Index
  • 140b (BOC: 140b)

Photographs taken in Tudela in April 2005 by Nancho Alvarez and Javier Ruiz.
The supplementary photographs are property of Biblioteca de l'Orfeó Català.

Illustrissimo ac
Reverendissimo D. D.
Ernesto Comiti Palatino Rheni,
utriusque Bavariæ Principi, atque
ecclesiarum frisingensis, et Hildesha- iimensis administratori dignissimo.

Thomas Ludovicus de Victoria
Abulensis Collegii Germanici in Urbe
Roma Musicæ Moderator S. P. D.

Plurimis, et iis quidem gravissimis causis adductus, princeps Illustrissime Musicos hosce labores meos, qualiscunq; ij sunt, sub maximo amplitudinis tuæ nomine apparere volui. Quarum quædam sunt mihi communes cum omnibus, quædam proprie meæ. Nam si illud dicam, quod est quædam quasi omnibus formula proposita, incensum me esse studio nobilitatis, magnificentiaæ, liberalitatis, ingenij, eruditionis, comivitis cæteratumque divinarum virtutum tuarum, ac propterea meæ, erga numen, ut ita dicam, tuum observantiæ, ac devotionis monumentum aliquod extare voluisse: vera quidem dicam, sed vereor, ne ex aliorum potius consuetudine, quam ex meo sensu dicere videar. Nunc, cum sint aliæ huius consilij mei rationes, ad ea, quæ ab aliis usurpari consuerunt, addam illa, quibus satis constet, nefarium mihi futurum fuisse, si officium hoc omisissem aut certe distulissem. An vero qui Musicæ moderator degit in eo Collegio, quod a Gregorio XIII. qui primum se meritis, et virtutibus, nunc vero dignitate, et gradu cœlo æquavit ad adolescentes Germanos optimis disciplinis, pijsque moribus informandos, sanctissime institutum est, is ingenii sui fructus æquuis et libentius alii cuipiam consecret, quam ei, qui novus quasi splendor videtur ad Germaniam totam illustrandam divinitus illuxisse? Quid, quod nisi hoc esset, quod est certe maximum, illud unum me ad hoc, vel ex supervacuo, impelleret, quod, a qua arte tot, tantæque utilitates in genus humanum cum summa delectatione, profectæ sunt, ut mirum non sit, a Musis omnium bonarum artium auctoribus dici, et in beatarum mentium sedibus in omnem æternitatem celebrari, in ea tu ipse arte familiam ducis? Cum igitur, cum antiquis illis temporibus Citharæ, lyræ, barbita, et istiusmodi vocalia organa Phoebo dicarentur, hæc nostra tempestate eius generis opera potius alii dicentur, quam tibi facile in eo studio principi? Atque hæ quidem causæ, cum quemlibet singulæ movissent, quid fecisse in me putandum est, quasi impetu facto universas? Habes, Præsul Amplissime, qui factum sit, ut patrocinii tui quasi umbram elegerim, in qua fœtus artis, et ingenii mei labore fessus conquiescat. Eum beata illa fronte tua, qua omnia, quæ in tuo obtutu defixa stupent, exhilaras, excipe; quodque iam omnibus perfectum est, hac etiam testificatione confirma, quod animum potius, quo tibi quidque offeratur, quam id, quod offertur, gratiorem, acceptioremque habeas. Vale.