1585b

 
Thomae Ludovici
A Victoria Abulensis
Motecta Festorum
Totius Anni. Cum
Communi Sanctorum.
Quae partim senis, partim quinis, partim quaternis,
alia octonis vocibus concinuntur.
Ad serenissimum Sabaudiae Ducem Carolum Emanuelem Subalpinerum Principem optimum pyssimum.
Cum Licentia Superiorum
Romae
Ex Typografia Dominici Basae
MDLXXXV.
 
Romae
apud Alexandrum Gardanum MDLXXXV.

    Fotografías digitales del ejemplar conservado en el Archivo de la Catedral de Córdoba.
    Nota: Falta la página de título.

Portada: (copia de otra edición)
Dedicatoria (transcripción):
1,     (detalle 1),     (detalle 2).
Motetes a 6 voces
Quem vidistis, pastores
Dicite quidnam vidistis
(In die natalis Domini) transcripción
1v,   2,     2v,   3,     3v,   4,           4v,   5,     5v,   6,     6v,   7.
Pastores loquebantur [Guerrero] (In eodem festo natalis Domini)  
7v,   8,     8v,   9,     9v,   10.
Nigra sum (In purificatione beatae Mariae) transcripción
10v,   11,     11v,   12,     12v,   13.
Ardens est cor meum (In resurrectione Domini) transcripción
13v,   14,     14v,   15,     15v,   16.
Surrexit Pastor bonus (In eodem festo resurrectionis) transcripción
16v,   17,     17v,   18,     18v,   19.
Congratulamini mihi (In visitatione beatae Mariae) transcripción
19v,   20,     20v,   21,     21v,   22.
Benedicta sit (In festo santissimae Trinitatis) transcripción
22v,   23,     23v,   24,     24v,   25.
O sacrum convivium [a 6] (In festo corporis Christi) transcripción
25v,   26,     26v,   27,     27v,   28.
Tu es Petrus (In festo sancti Petri et Pauli) transcripción
28v,   29,     29v,   30.
Vidi speciosam
Quae est ista
(In assumptione beatae Mariae) transcripción
30v,   31,     31v,   32,     32v,   33,           33v,   34,     34v,   35,     35v,   36.
Beata Dei genitrix [Guerrero] (In nativitatae beatae Mariae) transcripción
36v,   37,     37v,   38,     38v,   39,     39v,   40.
Trahe me post te [canon doble] (In eodem festo, sive in conceptione Beatae Mariae) transcripción
40v,   41,     41v,   42.
O Domine Jesu Christe (In exaltatione et inventione crucis) transcripción
42v,   43,     43v,   44.
Motetes a 5 voces
Ascendens Christus
Ascendit Deus
(In ascensione Domine) transcripción
44v,   45,     45v,   46,           46v,   47,     47v,   48.
Dum complerentur
Dum ergo essent
(In festo pentecostes) transcripción
48v,   49,     49v,   50,     50v,   51,           51v,   52,     52v,   53,     53v,   54.
Tantum ergo (In festo corporis Christi) transcripción
54v,   55.
Descendit angelus
Ne timeas
(In nativitate sancti Ioannis Baptistae) transcripción
55v,   56,     56v,   57,           57v,   58,     58v,   59.
O lux et decus [canon] (In festo sancti Jacobi apostoli) transcripción
59v,   60,     60v,   61.
Gaude Maria virgo [canon] (In festo sanctae Mariae ad nives) transcripción
61v,   62,     62v,   63.
Resplenduit facies [canon] (In transfiguratione Domini) transcripción
63v,   64.
Ecce Dominus
Ecce apparebit
(In adventu Domini) transcripción
64v,   65,     65v,   66,           66v,   67,     67v,   68.
Motetes a 4 voces
O quam gloriosum (In festo omnium sanctorum) transcripción
68v,   69,     69v,   70.
Doctor bonus (In festo sancti Andreae) transcripción
70v,   71,     71v,   72.
Magi viderunt (In epiphania Domini) transcripción
72v,   73,     73v,   74.
O sacrum convivium [a 4]
Mens impletur
(In festo corporis Christi) transcripción
74v,   75,     75v,   76.
Duo seraphim
Tres sunt
(In festo sancti Michaelis et Angelorum) transcripción
76v,   77,     77v,   78.
Estote fortes in bello (In festo apostolorum et evangelistarum) transcripción
78v,   79.
Iste sanctus (In festo unius martyris) transcripción
79v,   80.
Gaudent in coelis (In festo plurimorum martyrum) transcripción
80v,   81.
Ecce sacerdos magnus (In festo confessorum pontificum) transcripción
81v,   82.
Hic vir despiciens (In festo confessorum non pontificum) transcripción
82v,   83.
Veni sponsa Christe (In festo virginum) transcripción
83v,   84.
O quam metuendus est (In dedicatione templi) transcripción
84v,   85.
Motetes a 8 voces
Ave Maria [a 8] In annuntiatione beatae Mariae. transcripción
85v,   86,     86v,   87,     87v,   88.
Lauda Sion Salvatorem (In festo Corporis Christi) transcripción
88v,   89,     89v,   90,     90v,   91.
In illo tempore [Soriano] (In transfiguratione Domini)  
91v,   92,     92v,   93,     93v,   94,     94v,   95,     95v,   96.
Super flumina Babylonis
Quia illic
(In quadragesima) transcripción
96v,   97,           97v,   98,     98v,   99,     99v,   100.
Índice:
100v,    (detalle 1),     (detalle 2).


Serenissimo Sabaudiae Duci Carolo Emmanueli, Subalpinorum Principi Optimo Piissimo

Thomas Ludovicus Victoria Abulensis, Servorum Dei Sacerdotum minimus, Diuturnam felicitatem.

Quasi divinarem Catholici in primis iuxta ac potentissimi Hispaniae nostrae Regis optatissimum generum te propediem futurum (quod Amplissimae Celsitudini Tuae simul et creditis a Deo populis felix faustumque sit) anno iam vertente, Divinorum Carminum, quae ad rem Sacram faciendam pertinent, praegrande volumen Taurinum per veredarios sedulo transmittendum curavi: Quod equidem eo feci libentius, quo Iuvenalis Ancinae Fossanensis presbyteri haud sane vulgaris amicitiae vinculo iampridem coniuncti frequentiore hortatu mihi persuasum est harmonicas meas qualescunque lucubrationes Celsitudini Tue, utpote Divinarum rerum cum primis studiosae atque amantissimae, ingratas minime aut iniucundas fore Quocirca nihil cunctamdum ratus, quae PHILIPPO Invictissimo Regi (cui natura subiectus sum) ut par erat, inscripta, tum primum in lucem prodierant, ut isthuc ad te mitterem, facile sum adductus. Exinde vero studiosius ac paulo accuratius (ni fallor) elaboratos complures Modulos cum una colligere coepissem, operae pretium me facturum existimavi, si eosdem iusto volumine comprehensos aeneis typis quamprimum excudendos curarem, ut videlicet ipso prope tempore, quo C. T. ex Hispaniis reverteretur, eidem veluti tam longi itineris prosperiorem eventum Victorie nomine gratulaturus liber obviam prodiret. Quod ipsum sive inter redeundum, Fossani, in nova scilicet amplissimae Ditionis tuae fidelissima plane urbe contingat; sive Augustae Taurinorum, quae Subalpinae Prouintiae antiquissima atque adeo nobilissima Metropolis est, dummodo oportune id accidisse cognoscam, undecunque mihi cumulatissime satisfactum putabo. Accipe igitur, serenissime DUX, meae erga Amplitudinem Tuam mirum in modum propensae voluntatis singularisque observantiae pignus, quo et te aliquando honeste oblectare, et gravioribus curis implicitum plerunque animum sub multiplicium negotiorum mole lassescentem quadantenus levare queas, tibi ipsi nimirum, ac caeteris deinceps, quibus non minus feliciter quam sapienter imperas, omnibus magnopere profuturus. Quod reliquum est, D. O. Maximum obnixe rogo, ut C. T. una cum Serenissima nova nupta coniuge CATHARINA, Hispanis nostratibus, Gallis itidem, Sabaudiis, Subalpinisque potissimum, Italis, universe denique Europae quam diutissime incolumem tueri dignetur. Vale. Roma. V: Id. Aprilis MDLXXXV.

Epigramma

Ad Serenissimum Allobrogorum Ducem CAROLUM EMMANUELEM, Baptistae quoties solidum de marmore Templum
      Pedemontanorum Principem Religiosissimum,       Laurentique aedem pone subire voles,
Iuvenalis Ancinae Fossanen presbyteri Romae degentis Sancta ubi nunc colitur SINDON, mirabile prorsum
      Protrepticon Epigramma.       Caesi Agni specimen, Qui scelus omne luit!
Dum redis Hesperia incolumis novus hospes ab ora, Praeclara ac monumenta tuis digna auribus omnis
      Solis ubi occidui Regnae PHILIPPUS habet,       Circum septa chorus personet, Ipse iube.
Dum tanto gener a socero felicibus auris Seu steteris laudans, Christum seu pronus adores,
      Regali austriadum sanguine vinctus abis;       Deque imo pergas fundere corde preces;
Ecce tibi sacros resonat Victoria cantus, Sive Dei implores Matrem, seu numina divum,
      Laetitiae populis signa futura tuis;       Quos celebri in primis relligione colis,
Necnon et reliquis notum quotcumque per Orbem Thebeae e legione Ducem, qui sanguine fuso,
      Dulcisonas Laudes nuntia Fama feret.       Mauritium propter, palma, oleisque nitent;
Quas laudes! quibus et numeris, quo pectore fusas! Sive ibiter sanctam celebret de more synaxin
      Cuive Duci! o dignum Regis honore caput!       Torquatorum Equitum TE praeeunte, phalanx;
Arte laboratas mira, tibi denique missas Plane alacres animos poterunt accendere cantu,
      Coelitus, EMMANUEL CAROLE, cree mihi.       Et mulcere graves carmina dicta semel:
Si nescis, pius hic ille est VICTORIA servus Experiare licet decies, magis usque placebunt.
      CHRISTI ardens, Abulae gloria magna suae,       Melle fluens capies auribus, ore, melos,
Carmina qui modulis nectens, iam vertitur annus, Quare age, DUX, Italis notum iam, nuper et Indis
      Misit: et haec eadem grande volumen habet,       Ne contemne virum, quem pia Roma colit
Iuncta simul numeris sacrarum carmina rerum Praecentorum Urbis decus immortale recentum:
      Tum Regi ac Domino iure dicata suo.       Matura ut vemient tempora, Qualis erit?
Divinare ausus generum te mox fore tanti Hunc TU agnosce libens, hunc amplexare merentem,
      REGIS, ob id coeptis institi ille magis.       Qui sua, seque Tibi pectore, corde dicat.


tomasluisdevictoria.org
Fotos tomadas en mayo de 2004 por Nancho, Javier y Noemi.